monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 77, 11
Quod scriptum est: 'Timentibus Dominum, omnia cooperantur in bonum , in obitu tantae feminae vidimus comprobatum. Quadem praesagio futurorum ad multos scripserat Monachos, ut venirent, et se gravi onere laborantem absolverent, faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula . Venerunt, amici facti sunt: dormivit illa quo modo voluit: et deposita tandem sarcina, levior volavit ad coelum. Quantum haberet viventis Fabiolae Roma miraculum, in mortua demonstravit. Necdum spiritum exhalaverat, necdum debitam Christo reddiderat animam, Et iam fama volans, tanti praenuntia luctus , totius Urbis populum ad exequias congregabat. Sonabant Psalmi, et aurata Templorum tecta reboans in sublime quatiebat ALLELUIA. Hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes, Femineas, et facta ferant. Non sic Furius de Gallis, non Papirius de Samnitibus, non Scipio de Numantia, non Pompeius de Ponti gentibus triumphavit. Illi corpora vicerant, haec spirituales nequitias subiugavit. Audio praecedentium turmas, et catervatim in exequiis eius multitudinem confluentem. Non plateae, non porticus, non imminentia desuper tecta capere poterant prospectantes. Tunc suos in unum populos Roma conspexit: favebant sibi omnes in gloria poenitentis. Nec mirum si de eius salute homines exultarent, de cuius conversione Angeli laetabantur in coelo.